TALORUM Lusus

TALORUM Lusus
TALORUM Lusus
in cenis Veter. frequens. Sueron. Aug. c. 71. Inter cenam lusimus γεραντικῶς — talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos, qui venerem iecerat. Hinc inter alia apophoreta talos quoque datos, ex Martiali et Athenaeo discimus. Talis autem, iuxta Casaubonum, ita ludebant: quatuor talos vel ex auro factos vel argento vel ebore, vel revera talos alicuius animalis (unde lusui nomen) in fritillum coniciebant, eôque concuslô super tabulam fundebant. Quô iactu casuque varietates exhibebant numerô triginta quinque: partes enim tantum habebant quatuor, quibus insistebant et incumbebant, atque ab utraque longitudinis suae parte rotundabantur: cum in tesseris sex occurrant. Imo licet talus haberet 4. πτώσεις seu varietates, fere tamen cum iacerentur, non aliter cadebant, quam duobus modis: vel in eam faciem, e duabus, quas habebat latiores, quaeque cava erat, vel in oppositam, quae eminebat et protuberabat. Has talorum πτώσεις Graeci aiunt ἐξ ἑβδομάδος κατ᾿ ἀντίθεσιν συγκειμένας fuisse, h. e. puncta vel numeros sic habuisse dispositos, ut qui in oppositis duobus lateribus essent, iuncti semper efficerent septem. Α᾿ντέκειτο γὰρ, aiunt, μονὰς καὶ ἑξὰς, εἶτα τριὰς καὶ τετρας. Opponebantur monas et senio, item trias et quaternio. Cum in tesseris quoque essent δυὰς καὶ πεντὰς, binio et quinarius. Qui itaque πλειςοβολίνδα ludebant, singulis iactibus in felicibus certam pecuniam, prout convenerat, in medium conferebant: aliquando in singulos talog singulos nummos, ut Augustus d. l. aliquando in singulas unitates, quas iactus ostendebat, sive in punctum, ut ait Idem in Nerone, c. 30. singulos nummos. Atque hae manus sunt, quas vocat Augustus in seqq. Porro vincebat, qui Venerem iaciebat, ut hîc, aliquando qui punctorum numerô esset superior, ut apud Pollucem. Sic cum non in pecuniam facta erat conventio, sed in aliam conditionem, semper vindebatur, qui minus punctorum iecisset, Athen. l. 10. etc. Finis oblectatio fuit, ut Hîc: vel lucrum et quaestus, ob quem legibus alea prohibita. Sed et in futurorum exploratione talos adhibitos, declarat Α᾿ςραγαλομαντέων appellatio, et locus eiusdem Suetonii in Tiberio, c. 14. ubi in Aponi fontem talos aureos eum iecisse refert. Vide ad utrumque locum Animadversiones Is. Casauboni: ut et supra in voce Tali, it. Monas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SENIO — iactus erat in prisco talorum lusu, Graecis Κῶος, i. e Cous, dictus, quem qui iecerat, nummum ex acervo lucrabatur. Persius Sat. 3. v. 48. Quid dexter Senio Ferret, Scire erat in voto: damnosa Canicula quantum Raderet. Nisi aliter ex Lusus Lege… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TALI — pedum in Thetidis olim fuêre potestate; ut et plantae: quemadmodum ipsos pedes Mercurius sacros habuit, reste Serviô. Vide Lil. Giraldum Syntgm. 1. Deorum Gentil. et Hadr Iunium, Animadvers. l. 4. c. 12. nec non in fra Talus. Iidem cum Tesseris,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUSU — ut aleâ, talis etc. lucrifactâ pecuniâ, inter furta relata a magistris, memoratur Maimonidi halach Gazila Wabida c. 6. et Mosi Mikotzi Praecept. affirm. 73. p. 151. col. 1. Scilicet tametsi certaminibus eiusmodi non deerat, tam victi, quam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”